EUTHYNI

EUTHYNI
EUTHYNI
Graece Εὔθυνοι, in Atheniensium Rep. Magistratus erant, quos cum Logistis, (apud quos rationes gesti sui
Magistratus referebant οἱ εν ἀρχῇ, intra 30. ab abdicato Magistratu dies) eosdem facit Auctor Etymologici; sed aliud docet Philosophus Politic. l. 6. c. ult. e quo tamen colligas, munus illorum a Logistarum munere non multum diversum fuisse. Numero decem erant sicut et Logistae: Harpocration, Ε᾿υθυνοι ὄνομα ἀρχῆς παῤ Α᾿θηναίοις, δεκα τὸν ἀριθμὸν ἀνδρες ἦσαν, παῤ οἷς ἐδίδοσαν οἱ πρεσβεύσαντες ἢ ἄρξαντες ἢ διοικήσαντες τι τῶ δημοσίων τὰς ἐυθύνας. Erantqueve non κληρωτοὶ. i. e. sorte capti, sicut Logistae; sed eligebantur ex optimis quibusque. Et quemadmodum Logistae fuêre, velut novem Archontes, sic Euthyni, tamquam Paredri Archontum, qui Logistis assidentes, ubi iudicatum est, Magistratus potestate decedentes aliquid publico debere, id ab illis exigere soliti sunt. Referebant itaque Magistratus ὑπεύθυνοι ratrones apud Logistas, qui cum Euthynis iudicabant. Vide Sam. Petit. comm. in Legg. Attic. l. 3. tit. 2. et infra in voce Logistae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • LOGISTAE — apud Athenienses, magistratus erant, forte capti, decem numero, apud quos rationes gesti sui magistratûs referebant cum οἱ εν ἀρχῇ, intra 30. ab abdicato magistratu dies. Hos eo sdem cum τοῖς Ε᾿υθύνοις, fuisse, putat Auctor Etymologici, diverso… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”